chrenecruda
iterum super illum Chrenecruda qui pauperior est, jactat, et ille totam legem componit. Ex quibus videtur
Chrenecruda jactare, idem esse quod
pulveremex quatuor domus angulis collectum projicere. Goldastus et Spelmannus
viridem herbaminterpretantur : ex Germanico
Gruen Kraut, vel ex Belgico
Groen, viridis, et
Kruid, herba. Id improbat Wendelinus, aitque hac voce
denotari purificationis adprobationem, ex
Chrein, purum, castum, et mundum, et
Keuren, probare : ita ut hæc vox referri debeat ad sacramenta 12. juratorum.
Chren ceude, exclamationem bonis cedentis esse conjicit, quæ a Saxonibus, inquit, cum quibus vetustissimorum Francorum dialectum exacte convenisse sæpius experti sumus, profertur :
rene herute.Sæpius jam
chreopro
reovel
refcadaver : et
cheristiao cheretogepro
heretogsupra dictum vidimus, et infra
chervioburgiusex
herbariusfactus occurrit : atque et hic
chrenepro Saxonico
rene, Germanico
reinepositum est, quod
purumsignificat.
HerutSaxon.
vacuum, ubi nihil est; item
forasnotat. Germani
herausdicunt. Olim
herutzpronunciatum fuisse conjicio ex
hutzejusd. sensus vocula, quæ inde contracta est... Integrum ergo
Chrenechruda, vel
Chrenechrutasignificat
purevel
omnino vacuumsc. est domicilium,
nihil omnino est intus.
Herba pura, Grimmio Antiq. Jur. pag. 111. Mythol. German. pag. 368.
De Chrenechruda lex quam paganorum tempore observabant, deinceps numquam valeat, quia per ipsam cecidit multorum potestas.