About Report a problem

Menu

clicha

CLICHA
,
Clichea
, Pila, globulus ligneus, qui clava, quam Clicart appellabant, propellitur, quod Clichare dicebant ; idem quod supra Choulla. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 285 : Significatio in villa Laudunensi pluribus habitatoribus dictæ villæ per nonnullos habitatores villæ de Montibus in Laudunesio quod dicti habitatores de Montibus darent unam Clicham argenti optime Clichanti, qui veniret Clichatum et Clicharet apud dictam villam de Montibus. Ibid. ch. 307 : Quod in die Dominica ante Ramos palmarum Clicheam argenteam meliori Clichanti darent ;... et pro de dicta Clichea ludendo Johanninus Pariti venit, et de dicta Clichea luserunt. Un baston, appellé Clicart, in Lit. remiss. ann. 1385. ex Reg. 126. ch. 161. Mirac. B. M. V. MSS. lib. 2 : Et d'un baston et d'un ClicartTost li donroit de lès l'orelle.
Descliquer vero dixerunt nostri, pro Débander, détendre, Laxare, remittere. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. ch. 20 : L'exposant..... par male fortune en Descliquant, feri de ladite vire ledit Pierre ou oel, dont mort s'est ensuye.

Saved

Recent