coctanum
Adeo enim in ea fames invaluit, ut cibi desiderabiles deessent... durabilis enim non est annona Ægypti... et sicut audivimus, Coitanum unumAt MS. Thuanixi. Bisantiis vendebatur in ea.
Coctanumhabet, ut et Vincentius Belvac. lib. 31. cap. 87.
Coictanum; Est autem, inquit genus prunorum, de quo docti pridem scripserunt. Non autem unam primam ficum intelligas, sed massam aliquam aut corbem plenam, ut nunc etiam illi fructus vendi solent. Intelligo
Cydonia mala, Gall.
Quitten, ut apud Bern.
de BreydenbachItiner. Hierosol. pag. 151 :
In mari peregrinanti si subversio et vomitus acciderit, utatur sirupo hesteren vel granatorum cum menta, vel pomorum muzorum cum tamarindis, et odoret granata poma muza Coctana, minuatque cibum ;et Bertrandum Priorem Pontiniac. in Vita B. Edmundi Cantuariensis Archiep. cap. 63. tom. 3. Anecd. Marten. col. 1815 :
Cui cum recolendæ recordationis Abbas S. Jacobi de Provino ad comedendum cocta porrexisset Coctana, vir sanctus in eum intuens, ait ita : Jam multum tempus præteriit, quod in os meum cibus mihi delectabilis non intravit.Vide Cotanum.
Territus ille fere retrosalit, atque seorsum Coctana vendentis more resedit anus.