About
Menu

colta

COLTA
, Idem quod Collecta, Tributum, vox ea notione usurpata in Tabulis Dalmaticis apud Jo. Lucium de Regno Dalmat. pag. 275. 277. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1285 : De Colta quam inter se posuerunt Clerici civitatis Reginæ in subsidio dando Communi Reginorum pro strata inglaranda, qua itur Parmam. Chron. Parmense ad ann. 1246 : Imperator... percipiebat omnes redditus Episcopi et magnas Coltas imponebat Ecclesiis. Et ad ann. 1303 : Ordinatum fuit, quod deinceps solverent Coltas suas et mutua per æstimum. Vox etiamnum ab Italis usurpata. Occurrit eadem notione in Chronico Mutin. apud Murat. tom. 11. col. 115. 118. 119. et 120. alia vero notione in Collecta 4.
COLTA
, Vestis species, idem, ut videtur, quod Colobium, Charta ann. 1288. apud Ludewig. tom. 11. Reliq. Mss. pag. 637 : Præsertim volumus, quod nullus deferat tunicas crustatas seu capucia, aut Coltas, vel yopas in foro rerum venalium venales præter in nundinas, quod interpretatur forum annuale. Ubi versio Germanica habet Kolten.

Saved

Recent