. Ugutio, ubi de dentibus : Horum primi Præcisores dicuntur, quia omne quod
accipitur ipsi prius incidunt : Canini dicuntur, quorum duo in dextra maxilla, et duo in
sinistra sunt ; dicuntur quod ad similitudinem caninorum dentium existunt,... hos vulgus
pro longitudine et rotunditate Columellos vocant.Vetus Glossar. Sangerman. MS. num. 501 :
Colomellos Dentes pro longitudine et rotunditate vulgus vocat : iidem dicuntur
Canini. Vide Columnelli.