columgia
Colongia. Vide in Colonus. Charta ann. 1149. in Chartul. Cluniac. :
Guillerma... donavit quicquid in villa de Sapes et in appenditiis ejus habebat, et Columgiam de Iblens cum appenditiis suis.
Quod sæpedictus Milo dare possit eidem ecclesiæ coustumas unius Colungiæ.Ch. Renaudi dom. Baugiaci ann. 1232. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 193 :
Illi vero de Colungiis et mansis in quibus habemus talliam prænominatam pro garda ; debent nobis corvetas et cavalcatas.Alia ann. 1300. ex Chartul. eccl. Lingon. Cod. reg. 5188. fol. 76. r° :
Exceptées aucunes rantes de blef que l'an dit de Colunges, lesquiex je tien en fié de Oudot le Verdet escuier.