columnae
Quo viso sanctus Papa Columnas altaris complexus est.Aimoin. lib. 2. Hist. Franc. cap. 32 :
In Basilicam S. Euphemiæ confugit, tenuitque Columnam altaris.Eadmerus in Vita sancti Wilfridi cap. 16 :
Strato autem in parte Orientali ex quadris lapidibus pavimento, altare subnixum Columnis loco congruo collocavit.Theophanes ann. 20. Justiniani :
Ὁ δὲ φοβηθεὶς τὴν ὀργὴν τοῦ βασιλέως, τῷ θυσιαστηρίῳ Σεργίου τοῦ μάρτυρος μονῆς τῶν Ὁρμίσδου προσέφυγεν, κᾀκεῖθεν ἑλκόμενος, κατέσχεν τοὺς βαστάζοντας τὸ θυσιαστήριον κίονας,Adde Pachymer. lib. 7. cap. 17. pag. 31. Erant autem hæ columnæ numero quatuor ; nam, ut ait Honorius Augustod. lib. 3. cap. 106 :etc.
Mensa in tabernaculo Dei erat 4. pedibus fulta.Interdum quinque. Vita S. Theodardi Archiep. Narbonensis apud Catellum pag. 761 :
Fecit autem idem B. Pontifex Audardus eidem Ecclesiæ ex magno et candidissimo marmore aram miro opere sculpturæ cælatam, quinque nihilominus marmoreis stipitibus, quibus erant bases, et epistylia marmorea locis opportunis ac congruis, fultam.Vide Codicem Carolinum Ep. 92. et quæ notamus in Descriptione sanctæ Sophiæ cap. 55.