complainta
Complainteapud nos. Charta ann. 1314. apud Dionysium Salvagnium in Tractatu de Placito Dominico pag. 35 :
Quod ipsi sint liberi et immunes omni tallia, tolta, corvata, Complainta, quæsta, angaria, parangaria, etc.Alia ann. 1322. apud eumdem lib. de Usu feudor. pag. 136 :
Quitum et immunem ab onere totæ, talliæ, manuoperæ, coroatæ, Complaintæ, specialis vel generalis, gaschæ, clausuræ castri, etc.Charta R. Comitis Forensis et Dom. Bellijoci ann. 1270 :
Cum Castellani nostri, qui pro tempore fuerint in Castro nostro S. Baldomeri levaverint et levare consueverint tallias seu Complaintias ab hominibus de Ruias, etc.Alia ann. ejusd. :
Exactiones, collectas, Complaintas, chavalgatas, etc.
Probusfol.
Complaintam vero ipsis hominibus de foris nunquam fecit præter taylliam, attamen messem habet ab eis, et habere etiam consuevit cujuscumque sint homines. Illis autem de burgo et castro facere consuevit Complaintam quando acquirebat aliquid, et posset etiam si maritaret filiam, vel si aliud faceret, quod esset sibi necesse.Occurrit semel et iterum in Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 22. col. 1. et pag. 28. col. 2.
Quilibet NobilisHinc palam fit certis dumtaxat temporibus imponendas fuisse Complaintas, non quovis casu pro voluntate Dominorum : verum in hujuscemodi rebus fortioris prævalet auctoritas, unde paulo superius dictum est,(habens altam jurisdictionem) potest habere Compleintiam in casu in quo vellet ire vel transire ultra mare ad voluntatem, et in casu in quo vellet ipse Dominus esse Miles novus, vel vellet filiam suam maritare, duplum servitium ei solvere teneantur.
Dominum facere consuevisse Complaintam, si maritaret filiam, vel si aliud faceret, quod esset sibi necesse.His posterioribus verbis quanta Dominis permittantur, nemo est qui non videat. Rursum occurrit vox
Compleintia, in
Cornu, lin.
Cum cornu, etc.