cridare
fecit ~ari publice per civitatem quod omnes qui aufugerant redirent salvi et securi
de Mazaugues:
Bajulus tunc de Moreriis pro domino Barallo fecit Cridari in pœna l. solidorum, quod nullus furaretur de dictis ovibus,..... et post cridam, etc.Chron. Estense ad ann. 1307. apud Murator. tom. 15. Script. Ital. col. 358 :
Tunc dom. Marchio Cridari fecit per totum exercitum, quod omnes præparati essent, ut viriliter contra inimicos accederent.Occurrit præterea apud eumd. tom. 16. col. 874. in Hist. Lugdun. pag. 130. col. 2. et alibi passim. Vide Criare.
Plures ex ipsis venerant usque ad palatium habitationis dom. Canis Cridantes et dicentes : Vivat populus Vicentiæ, et Canis de la Scala penitus moriatur. Cridando alta voce : moriantur Gibellini,in Chron. Placent. ad ann. 1312. apud eumd. tom. 16. col. 489.
Patet ipsos crudeles fuisse, quia incarceratos numquam dimittebant exire et infinitos in carceribus crudelifame perire fecerunt ; et gaudebant et ridebant audiendo incarceratos fame Cridare.