decumani
Capellanos titularesvocant, ut auctor est Joan. Puricellus in Monumentis Ambrosianæ Basilicæ pag. 375. 376. quæ quidem
Decumanorumnomenclatura tum primum legitur circa annum 1000.
Canonici Decumani, in libro cui titulus
Flos Florum, fol. 86. pag. 2 :
Ipse beatus Simplicianus 24. Canonicos Decimianos(leg.
Decumanos) in Ecclesia majori ordinavit. Unde licet colligere eosdem esse quos nostri
Canonicos Vicarios, de quibus suo loco diximus, appellant. Charta Galdini Archiep. Mediolan. apud Ughellum tom. 4. pag. 221 :
Sedes autem et stadia Sacerdotum vel Diaconorum ad vos solos spectare decernimus, adeo ut in ipsis sedibus vobis præsentibus nulli Decumanorum sine vestra jussione sedere liceat : nec ad stadia, cum Missam cantant, per medium Chorum ante vos transeant, sed more solito post sedes vestras ad altare ascendant. Canonici Decumanorum,in Charta ann. 1200. apud eumdem pag. 1163. 1171. Decumanorum Eccles. Mediolanensis crebra est mentio in veteribus Tabulis apud eumdem Puricellum pag. 359. 360. 369. 375. 413. 425. 541. etc.
-
…quibus pecuniis tamen ab decumanorum iniuriis civis suos non redemerunt. perditis enim iam et direptis aratorum bonis, haec decumanis merces dabatur ut aliquando ex eorum agris atque ex urbibus abirent. itaque cum Philinus Herbitensis, homo disertus et…
Cicero, in Verrem
-
…quicquam esse certius, in tua potestate atque in tuis horreis omne frumentum Siciliae per triennium atque omnis fructus agri decumani fuisse cum enim a civitatibus pro frumento pecuniam exigebas, unde erat frumentum quod Romam mitteres, si tu id…
Cicero, in Verrem
-
…iam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut audisse te puto aut quid ad me attinet verum tamen decumani ; quasi ; venissem cum imperio, Graeci quasi Ephesio praetori se alacres obtulerunt. ex quo te…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…publicos agros arant, certum est quid e lege censoria debeant cur his quicquam praeterea ex alio genere imperavisti quid decumani num quid praeter singulas decumas ex lege Hieronica debent cur his quoque statuisti quantum ex hoc genere frumenti empti darent…
Cicero, in Verrem
-
…ne quid esset in litteris sociorum quod contra caput suum aut existimationem valere posset. itaque ille multitudine sociorum remota decumanos convocat, rem defert. statuunt illi atque decernunt ut eae litterae quibus existimatio C. Verris laederetur removerentur ,…
Cicero, in Verrem
-
…atque perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius reprehendenda, quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem, duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctoritatem repudiarit. Magno tu decumas vendidisti. quid…
Cicero, in Verrem
-
…consulere, nihil denique capiti ac fortunis tuis providere cum tui nominis terror in auribus animisque aratorum versaretur, cum decumani aratoribus ad pactiones faciendas non suam vim, sed tuum scelus ac nomen opponerent. ecquod iudicium Romae tam dissolutum…
Cicero, in Verrem
-
…Romano, civis Romanus datur ; ceterarum rerum selecti iudices ex conventu civium Romanorum proponi solent. inter aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam appellant, iudicia fiunt. haec omnia isto praetore non modo perturbata, sed plane…
Cicero, in Verrem
-
…; recita hoc quoque quod postulat totum. recita. EDICTVM DE IVDICIO IN OCTVPLV M. Iudicio ut arator decumanum persequatur miserum atque iniquum ex agro homines traducis in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum rusticarum…
Cicero, in Verrem
-
…Sicilia debuit Verres ex senatus consulto et ex lege Terentia et Cassia frumentaria. emundi duo genera fuerunt, unum decumanum, alterum quod praeterea civitatibus aequaliter esset distributum ; illius decumani tantum quantum ex primis decumis fuisset, huius imperati…
Cicero, in Verrem
DECUMA´NI[DECUMAE]
See decuma; publicani.