decussare
Adornare, venustare, inde Decussatus, ornatus. Gl. MSS. :
Juxta ordinem situum Metensem opulentissimam urbem video non mediocriter Decusatam, cui tantum Divinitas consulere dignata est, ut, etc.Odo Cluniac. lib. 1. de Vita S. Gerardi cap. 12 :
Cum unumquodque membrum sua pulcritudo compsisset,Baldricus Dolensis in Prologo MS. ad Vitam B. Hugonis Archiep. Rotomagensis :collum tamen ita candidulum, et quasi ad normam videndi Decusatum habebat, ut vix aliud tam gratiosum vidisse te putares.
Nulla Decusata sculptura vel politura, etc.
Unde immensas divinæ pietati referentes odas, quœ mirabiliter ac indesinenter suos Decussat sanctos prodigiis.Continuator Bollandi
Decussarereddit in decuplum augere, a
Decussis, decem asses, quod etymon non arridet ;
Decusareenim vel
Decussarea voce
Decusderivatur, ut habet Johan. de Janua ; qui addit, etiam a
deet verbo
cusareposse deduci. Non magis placet interpretatio Mabillonii
Decusarereddentis per
Includere, in excerpto Epist. Odonis Archiep. Cantuar. quod exhibet in Actis SS. Bened. sæc. 4. part. 1. pag. 725. nota b. ubi sic habetur :
Itaque tantæ tamque dignæ affinitatis delectatus vicinitate, et editiore eashic enim ut alibi(S. Wilfridi reliquias) entheca Decusare, et excerptis de libro vitæ hujus flosculis novo operæ pretium duxi carmine venustare ;
Decusareornare est, ac sequenti correspondet verbo
Venustare.
Ubi Glossa ejusdem Abbonis,... Decussata tuos gemmis nisi zona Nulla fovet lumbos, etc.
Decorata. Henricus Rosla in Herlingsberga :
Epist. Joannis XII. PP. ad Adalberonem Archiep. Remensem :Incedit primus regali matre creatus, Regalem decorans meritis regalibus ortum, Quando Decusatur, sibi conveniunt genus et mos.
Monasterium Monachorum religione Decusatum.Utuntur Saxo Grammat. lib. 3. Petrus Damian. lib. 2. Ep. 2. Vita S. Heldradi Abbat. Novalic. n. 2. Tietfridus Epternac. lib. 2. cap. 6. et alibi, et alii.