denasatus
Plagonin Versione Gallica Will. Tyrii lib. 2. cap. 23 :
Nares habens mutilas, vertit
renillées.
de Garin de Loherans:
Sed et ista ex Legibus Scaniæ lib. 5. cap. 23. apud Andream Suenonis Archiepisc. Lundensem :Qui son Nez cope, il deserte son vis.
In membrorum abscissione refert, quod membrum fuerit amputatum. Quorum enim amputatio majorem generat deformitatem, ampliorem requirit etiam emendationem. Unde cum amputatio Nasi plurimum hominem dedeceat et deformet, statutum est, ut homicidio emendatione debeat adequari.
Si aliquis produxerit falsum testem, vel nisus fuerit, quamvis ad effectum non perduxerit, scienter, amitat Nasum cum labro usque ad dentes.
Nares sibi invicem præciderejubentur adjutores eorum qui conspirationes fecerunt, in Capitul. 4. Caroli M. ann. 805. cap. 10. et in Capitul. Ludovici Pii ann. 824. cap. 6. apud Holstenium.