About Report a problem

Menu

depecuniare

DEPECUNIARE
, Pecunia spoliare. Chronicon Salzburg. apud Raimundum Duellium Miscell. lib. 2. pag. 130 : Eodem anno (1408.) incepit guerra inter Hainricum Ducem Bavariæ filium Friderici Ducis et Cives Lantzhuettenses..... Idem Dux Cives in prandio cepit et Depecuniavit. Vita S. Trudberti, April. tom. 3. pag. 438 : Magna satis exactione Depecuniavit homines et colonos. Pecunia persoluta seu promissa captivos redimere. Charta ann. 1271. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 737 : De captivis est taliter diffinitum, quod hi qui ex utraque parte adhuc habentur captivi... absolvendi et induciandi sunt... Hi autem qui Depecuniati sunt, pecuniam suam persolvent, quemadmodum promiserunt. Confer Depretiare.
Depecuniatio
, Exactio pecuniæ. Diplomatarium Ludovici Ducis Brandenburg. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 76 : Judeos exemptos esse volumus et solutos a quacumque specie exactionis, Depecuniationis seu precarie. Vide alium locum in Depactatio.

Saved

Recent