About

Menu

desrainare

DESRAINARE
, ut Derationare, Rationibus adductis crimen a se amoliri, etc. Codex Legum Normann. apud Ludewig. tom. 7. pag. 165 : Si quod negatur non offerat Desrainare, emendabit. Si vero Desrainare obtulerit, inspectio loci assignetur, in quo non potuit capere nec debuit hec prædicta.
Loco Desrainare et Desraisina, lego Deraisnare et Deraisnia in cap. 9. earumd. Consuet. ex Cod. reg. 4651. Hinc
Deresnatio
,
Deresnia
et
Deresnator
, ibid. cap. 19. part. 2 : Notandum est quod si Deresnator verba dimiserit et mutaverit quæ ei in Deresnatione fuerint escheriata, ejus Deresnia reprobatur. Vide supra Deresnare.
Est ergo, ut apud eund. Ludewig. pag. 403. dicitur
Desraisina
, vel
Desresina
, Lex quædam in Normannia constituta, per quam in simplicibus querelis insecutus factum, quod a parte adversa objicitur se non fecisse declarat... unde est quod homo Desresinat id quod proponitur ab adverso, id est, derationat aut demonstrat extra racionem vel sine racione, et sic per Deresinam irritat quod contra ipsum proponitur ab adverso. Ibid. pag. 294 : Si vero in non scire eorum receptionis maleficium redigatur, per legem Desresine, si justiciarius eos ulterius super hoc voluerit impetere, poterunt se purgare. Et pag. 299 : Est enim Desresina super injuria, a querulo exposita coram justitiario purgatio per sacramentum querelati et coadjutorum suorum in curia facienda. Item pag. 268 : Non enim ducendi sunt ad Desraisinam, si defuerint, sed ex testimonio assistentium debet submonitio recordari.

Saved

Recent