About
Menu

dobla

DOBLA
, Mensura liquidorum. Vide Duplarium 1.
DOBLA
, vox Hispanica, Nummus aureus. Hist. Sicul. Bonincont. part. 3. apud Lamium in Delic. Erudit. pag. 3 : Hic (Henricus Alph. reg. Hisp. frater) quum accepisset Carolum sua liberalitate ære alieno oppressum, quadraginta mille auri Doblas (sic enim id monetæ genus in Africa adpellabatur) ei mutuo dedit. Vide infra Doblis. et S. Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 382. voce Dobra.
DOBLA
, ut supra Doa 1. Fossa, f. pro Dova. Lit. ann. 1351. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 480. art. 17 : Quod dicti consules, cum suis consiliariis, habeant potestatem cognoscendi de viis publicis et itineribus reparandis, de clertis (in Reg. cleotis, pro cloacis) Doblis, etc.

Saved

Recent