domesdei
Hujus auctorem Willelmum Nothum produnt passim Scriptores Anglici, atque in iis præsertim Ingulfus coætaneus pag. 908. ubi de Guillelmo :Quid deberetur fisco, quæ, quanta tributa, Nomine quid census, quæ vectigalia, quantum Quisque teneretur feodali solvere jure, Qui sint exempti, vel quos angaria damnet, Qui sint vel glebæ servi, vel conditionis, Quove manumissus patrono jure ligetur.
Totam terramMox addit :descripsit, nec erat hida in tota Anglia, quin valorem ejus et possessorem suum scivit, nec locus, nec lacus aliquis, quin in Regis Rotulo extitit descriptus, ac ejus reditus et proventus, ipsa possessio, et ejus possessor Regiæ notitiæ manifestatus, juxta taxatorum fidem, qui electi de qualibet patria, territorium proprium describerent.
Iste Rotulus vocatus est Rotulus Wintoniæ, et ab Anglicis pro sua generalitate, omnia tenementa totius terræ integræ continente Domesday cognominatur.Talem Rotulum et multum similem ediderat quondam Rex Alfredus, in quo totam terram Angliæ per Comitatus, Centurias, et Decurias descripserat, sicut prænotatur : qui quidem Rotulus Wintoniæ vocatus est quia deponebatur apud Wintoniam conservandus. At hodie asservatur archetypus Westmonasterii inter Scacarii, i. e. Fisci archiva, litteris antiquissimis, ipso Willelmi ævo descriptus. Vide Rotulus Wintoniæ.
Domesdeynempe dictum, quasi
diem judicii, vel
diem judiciarium;
Domeenim Anglis, est judicium,
Day, dies. At cur hanc denominationem habuerit, docet Gervasius Tilleber. in Dial. de Scacario :
Ob hoc,.inquit , nos eundem librum judiciarium nominamus, non quod in eo de propositis aliquibus dubiis feratur sententia, sed quod a prædicto judicio non licet ulla ratione discedere
de Bermundesey, Matth. Florilegus, Parisius, et alii Scriptores Anglici, Guillelmi 16. vel 17. At Codex ipse docet, descriptionem peractam ann. 1086. vel certe confectam. In calce enim alterius voluminis, in quo seorsim censitæ sunt Essexia, Nortfolcia et Suffolcia hæc litteris majusculis descripta leguntur :
Anno millesimo octogesimo sexto ab Incarnatione Domini, vigesimo vero Regis Willelmi, facta est ista descriptio, non solum per hos tres Comitatus, sed etiam per alios.Unde patet, recte Florentium Wigorn. in eum annum
Domesdayconfectionem rejicere, quod Radulfus de Diceto et Walsinghamus in ann. 1087. quod conciliat Seldenus, dum ait, Florentium a Conceptione, alios a Nativitate annos Christi auspicari, elicitque inde, absolutam esse descriptionem in eo, quod festa illa intercedunt intervallo.
Summaque solertia ita est ordinata Respublica, ut omnia patrimonii, dignitatis, ætatis, artium, officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac si maxima civitas minimæ domus diligentia contineretur.Asservabantur autem illæ in Sacrario Principis. Siculus Flaccus de Condit. agrorum pag. 19 :
Quod si quis contradicat, sanctuarium Cæsaris respici solet : omnium enim agrorum, et divisorum et assignatorum formas, sed et divisionem et Commentarius et Principatus in Sanctuario habet. Qualescumque enim formæ fuerint, si ambigatur de earum fide, ad sanctuarium Principis revertendum erit.Horum etiam Commentariorum meminit Frontinus lib. 1. de Aquæduct. Id etiam deinde peractum Maximiano Galerio imperante queritur
Agri glebatim metiebantur, vites et arbores numerabantur, animalia omnis generis scribebantur, hominum capita notabantur, etc.Vide Catastrum.