enchori
Sed et lapides Incores signati sint.Arceriana fragmenta :
Alii ponunt silices, alii Tiburtinos, alii Enchoros, alii peregrinos, alii autem politos et scriptos.Quibus in locis
Incoreset
Enchori, lapides sunt, quos idem Frontinus de Condit. agror. et Latinus
petras naturales, Balbus
nativas, Innocentius
lapides nativos, quod est ex ipso solo, Mago denique et Vegoia,
saxa ex ipso metallovocant. Nam et
lapidum metalla, præter Ulpianum dixit Senator lib. 3. Epist. 9. ut et leg. 1. et 13. Cod. Theod. de Metal. (10, 19.) Nec aliud, opinor, sonat
lapides peregrini, apud Siculum Flaccum de Condit. agror. pag. 5. Ordericus Vitalis lib. 9. pag. 739 :
Subitoque sapientum consilio murum de lapidibus impolitis, et sine cæmento inter civitatem et oppidum ædificavere. Ipsa enim materia opportunum, ut defenderent, se Christianis præstitit auxilium.Vide Salmasium de Jure Attico pag. 356. Sic denique vocem
Incoris, pro indigena usurpat Joannes Subdiaconus lib. 6. Vitæ Patrum Libello 1. num. 12 :
Duo fratres erant ei vicini, unus peregrinus, et unus Inchoris.Sed et
Enchoria avium genera, dixit S. Hieronym. Ep. 140.