endura
Mortem tibi infligis, quia posuisti te in illa abstinentia, quam heretici vocant Enduram, in qua Endura jam per sex dies sine cibo et potu stetisti,Non solebant autem illi hæretici innec voluisti comedere, nec adhuc vis, etc.
Endurase ponere, nisi in extrema infirmitate, ne bonum, quod in hæresi se accepisse somniabant, denuo amitterent : quare et venæ sectione, balneatione adjuncta, mortem etiam sibi accelerabant. Idem Limborch. pag. 59 :
Hereticus dixit post hereticationem prædictæ infirmæ, quod non daret sibi cibum aliquem cum pinguedine nisi aquam ad bibendum... quod vellet iterum reconciliari ad sectam Hereticorum, quia peccaverat in ea comedendo post dictam hereticationem, contra ordinationem dicti Heretici.Et pag. 70 :
Dicta Guilielma posuit se in Endura, ut moreretur in ea, et balneabat se et in dicto balneo fecit sibi minui.Rursus pag. 94 :
Quæ se posuerat in Endura, ut citius moreretur.Item pag. 204 :
Posuit se in Endura Hereticorum, in qua Endura sine infirmitate alia multis diebus perdurans fuit hereticata... antequam moreretur.Vide ibidem pag. 28. 89. 138. etc.