About
Menu

ferratum

FERRATUM
, Vas forte, in quo aqua benedicta defertur, quod in quibusdam Galliæ Provinciis Sellet vocatur, quasi Seillet : nam Seille hydriam dicunt, unde forte legendum Sellatum, in Necrologio Ecclesiæ Reiensis apud Sammarthanos ann. 1316 : .... Obiit R. I. C. P. Petrus Gantelmi Episcopus Reiensis, qui reliquit Ecclesiæ.... unam capam de diapr. vel diaspre et unum Ferratum, et ysopum de argento.
Recte legisse Sammarthanos existimo : nam Provinciæ habitatoribus ejusmodi vas etiamnum dicitur lou Ferrat, quod ex cupro vel ferro fieri solet. Ferratum, eodem sensu occurrit in Charta ann. 1329. ex Archivo S. Victoris Massil : Quatuor cruces de cupro, et aliam de fusto.... item unum Ferratum. Necrolog. eccl. Paris. Ms. ad iv. Non. Aug. : Idem Hugo dedit nobis ad opus celarii nostri omnia Ferrata et dolia, quæ parisius habebat. Invent. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. : Item plus unum Ferratum fusti pro oriendo aquas de puteo, circulatum ex circulis ferri. Vide supra Ferrata 2. et infra Ferratus.
FERRATUM
, Via strata, Nostris Chemin Ferré. Charta D. Aubel in Bellijocensi pago ann. 1460 : Juxta magnum iter Ferratum tendens de Lugduno apud Matisconum. Vide Viæ ferratæ.

Saved

Recent