filtortus
de Filtortis, qui Lege Salica vivunt. In Edit. Tilliana,
de Filtortis, hoc est, qualiter homo furatas res intertiare debet. Ubi Wendelinus
Filtortosdici ait, pro
Flitortos, lingua Flandrica
Vlietaert, id est,
Fugitivos. Est ergo, illo auctore,
Filtortushoc loco, qui vel fugit, vel de fuga est suspectus, vel cui absenti ac tanquam fugitivo furtum videtur imputandum.
tortusvel
tortumvocatur. Hinc vocem compositam esse putat ex
filvel
fel, a Germ.
Fehlen, Falli, errare, et Latino barb.
Tortus, Gall.
Filtortusvel
Feltortus, ut habet Guelferbytanus codex, sit Falsa injuria, vel etiam Falso injuriatus, aut cui falso crimen latrocinii imputatum est. Simplicius Schilterus in Gloss. Teuton.
Filtortaexponit Res intertiatas, a verbo
Filen, Commendare, et
Terte, Tertius. Porro ibi sermo fit de rebus apud alterum inventis quæ tertio commendari debent. Judicent horum idiomatum peritiores.