About
Menu

filopares

FILOPARES
, ait Salmasius, res dicuntur, quæ sunt filo pari, id est magnitudine et figura, lineamentisque formæ plane pares : filum enim idem omnino quod lineamentum, Græcis χαρακτήρ, περιγραφὴ εἰδοῦς. Lucretius lib 2 : Debent nimirum non omnibus omnia prorsum Esse Pari Filo, similique affecta figura. Ita etiam filum usurpant Plautus et A. Gellius. Anastasius in Gregorio III. PP. pag. 72 : Quas (columnas) statuit circa Presbyterium ante Confessionem, tres a dextris, et tres a sinistris, juxta alias antiquas sex Filiopares. Ubi alii Codd. habent philopareas. Idem in Gregor. IV : Albas majores numero 29. Alabandinas majores numero 20. albas modicas habens circum capitis coronam diverse Filopares. In Leone III. pag. 122 : Item velum alythino rotatu habens periclysin rotas cum cancellis, et in medio crucem cum gemmis, et 4. rotas de Tyrio Filopares. In Leone IV : Gabatas de argento purissimo numero 6. tres quidem Filopares signo Christi, etc.

Saved

Recent