About

Menu

fillones

FILLONES
, Nebulones, cujusmodi sunt quos nostri inde fortean Filous vocant : verberones. Kero Monach. : Verbera, Fillo. Verberum, Filloum, Fillonokertu. Theodulfus Epigram. 3. in Analectis viri eruditissimi Mabillonii tom. 1. de Bilingue : Ecce nugax labiis Filo quidam certa susurrans Nunc joca, nunc fletus, nunc quoque turpe canit. Infra : Haud secus instabiles percurrit elluo montes   Infestus juvenum, quos agit aula levis. Ratherius Veron. Episc. in Qualit. Conjectur. pag. 200 : Dicit pro eo, quod est animosus atque pauperrimus, nolit ministrum vel Capellanum habere, quem Fillonem non audet appellare. Eckeardus junior de Casib. S. Galli cap. 5 : Ecce Ungri, Fillones illi fugitivi, nunciis me fatigant. Geraldus de Brie in Epistola ad Consules Albienses ann. 1421. inter Anecd. Marten. tom. 2. col. 1712 : Devotioni vestræ notum facimus per præsentes hæresiarcham et Filonem illum Johannem Carrerii, scandalum orbis, et læsæ majestatis reum, per Ecclesiam cum suis fautoribus et complicibus, justo Dei judicio condemnatum. Vide Menagium in Orig. Gallic. voce Filou, et supra Fello 2. et Filico.

Saved

Recent