flamines
FlammeolumJuvenali est amictus quo nova nupta tegi solebat. Pro velo
Flamineumusurpat Fridegodus in Vita S. Wilfridi sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 725.
Flameum.
Flamoniumhabent veteres aliquot Inscriptiones et Isidorus,
Hi sunt, qui invident tunicatis otia,... prædia provincialibus, Flamonia municipibus.
Flamineus, in
Flamen.
Flaminiasignificat domum Flaminis Dialis. Ita Bollandi Continuator Julii tom. 4. pag. 391. in hæc Translationis S. Philastrii verba :
Omnes ostiarii religiosorum locorum et domus proximæ Flamineis testari, si memoria retinent, possunt.
Cum omni quoque diligentia Episcopus veneretur a suis. Eo autem rationabiliter Flamineato, accedat ordinatim omnis processio.