flaho
Ordinamus igitur in Cancellaria nostra modum triplicem sigillandi, videlicet ut quandoque cum bulla plumbea vel aurea, quandoque cum magno sigillo, habente duas impressiones æqualiter ab utroque latere imprimentes, licet impressio sit dissimilis et diversa, quod quidem sigillum Flaho vulgariter nominatur ; quandoque vero cum alio sigillo minori, quod sigillum commune dicitur.