About
Menu

fluma

FLUMA
, Flegma, quod etiamnum Picardi Flume dicunt. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 7 : Non audebant in dicta Ecclesia aut cimiterio aliqua vana loqui, nec Fluma, vel salivam in illam terram sanctam expuere vel projicere.
FLUMA
, Lineum tegumen pulvinaris, Gall. Taye. Dispositio rei familiaris Cluniac. a D. Petro Abb. Cluniac. apud Baluz. Miscell. tom. 5. pag. 452 : Ea propter Priori Cluniac... cura imposita est ut... flamineas, femoralia, Flumas, hoc est, opertoria pulvinariorum universis fratribus... provideant.
In quibusdam provinciis, Flaine, a tela iis cervicalibus conficiendis idonea, quæ Flaine, Lugduni Flene, appellatur : unde Fluina restituendum esse suspicor.

Saved

Recent