fobia
Foviavel potius
Fovea, Fossa, si bene conjecto. Charta ann. 1064. inter Collectanea D.
le Fournier:
Sicut ascendit rivus..... per illam Fobiam et transit per medium Palliarols usque in Podium.
Duxerunt quemdam beguinum ad podium de Alacio versus Muerium, et ibi spoliaverunt eum et projecerunt in quandam foveam seu Fobiam profundissimam, ita quod postea non fuit visus.Vide infra Fodia.