About
Menu

fonsadera

FONSADERA
, pro Fossadera, ut Fonsatum pro Fossatum, Præstatio pecuniaria, Exercitus. Vide in utraque voce. Charta Ferrandi Reg. Castellæ ann. 1217. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 521 : Habitatores tamen illarum ab omni Fonsato regio absoluti, pro ipsa absolutione persolvant vobis vestræque ecclesiæ Fonsaderam, omnia jura ad Regem spectantia vobis nihilominus fideliter persolvendo.

Saved

Recent