About

Menu

fusca

FUSCA
. Anastasius Bibl. in Hist. Eccles. pag. 132 : Ipse vero Basilium...... decollavit et capita eorum Fusca condita per spatharios Imperatori transmisit. Ubi Theophanes pag. 344. ex Cod. Barber. : Καὶ τὰς κεφαλὰς αὐτῶν φυσκιάσας. Alii Codd. habent φασκιώσας, et φουρκίσας. Φοῦσκαν Moschopulus ait esse, quod Græci φύσκην vocant. At cum Græci ita appellent vesicam aut intestinum, aliud hoc loco sonat. Phæmon Cynosophii cap. 7. ait, φοῦσκαν esse ὄξος καὶ ὕδωρ θερμόν. Unde conficitur φοῦσκαν appellasse recentiores, quod Latini Poscam, et Puscam, id est, ὀξύκρατον. Quod firmat Paulus Diac. lib. 21. Miscellæ pag. 652. qui habet hoc loco : Capita eorum Pusca condita. Vide Posca.
FUSCA
, pro Fusta, in Charta Phil. V. ann. 1320. ex Reg. 58. Chartoph. reg. fol. 58. r°. : Donamus una cum Fusca sive merrenno, etc. Vide Fusta.

Saved

Recent