gastus
Dominus: ita auguratur Wendelinus, cujus conjecturæ hæc ratio est. Lex Salica in Prologo dicitur condita et dictata a quatuor Legislatoribus,
Wisogast, Bodogast, Salegast, et
Windegast, qui quidem Francorum rectores fuerunt in locis
Bodo-heim, sale-heim, Winde-heim, a suis, ut apparet, sua singuli nomina sortiti : ut proin Bodogast obtinuerit locum
Bodo-heim, Salegast,
Sale-heim, Windegast,
Winde-heim. Unde conficitur
Gastumidem esse, quod dominus et toparcha. Henricus Meibomius in Nodis ad Witikindum, ait
Gastvocabulum Germanicum, non ut hodie, hospitem, sed quemvis hominem ad omnia promptum et habilem significare :
Gast, qua indicatur curator et custos alicujus rei. Sic
Arbogastdictus, inquit, quasi hæreditatis curator atque custos. Illi porro quatuorviri Francorum fuerunt quatuor pagorum sive provinciarum earumque
mallorumRectores atque Præsides,
Bodogast, Bodonum, i. e. Batavorum,
Salegast, Saliorum Francorum Isalæ accolarum,
Widogast, Widonum ad Widrum, et
Wisogast, Visonum ad Visurgin. Huc usque vir doctus, qui etiam consuli potest in Præfat. ad Legem Salicam.
Gastos, Germanico nomine a sapientia et scientia rerum, atque ingenii perspicientia dictos existimat.
Gastvult esse compositum ex
Gauvel,
Ga, Pagus, provincia, et
Ist, est ; ac significare eum qui est ex provincia, sive provincialem aut provinciæ incolam. Magis arridet Schilteri sententia.