gatgeria
Fructus supradictæ Gatgeriæ in sortem non computabimus, sed eos tibi mera libertate donamus.Dispositio rei familiaris Cluniacensis facta a Petro Abb. Cluniac. apud Baluz. tom. 5. Miscell. pag. 452 :
Camerario... injunxi, ut trabucos et pedules fratribus provideret de trecentis solidis Gatgeriæ Humberti Ungri, quam nobis, dum Jerusalem iret, pro quatuor milibus solidorum, quos a nobis accepit, in vadimonio dedit. Illam Gatgeriam ego Decano de Lordono concessi tali modo, ut omnes fructus et redditus jam dictæ Gatgeriæ acciperet, et inde præfatos solidos ad ea, quæ supra nominata sunt, Camerario redderet.Vide Gagium et Gageria in Vadium.
Item servientes bajuli dicti castri vel domini non debent recipere pro Gatgiamento suo nisi tantum duos denarios.Vide in Vadium.
Item nullus tenetur Gatgiare Emendam, nec pro re confessata vel judicata per judicem vel per bajulum, nisi adeo esset factum notorium quod nulla posset tergiversatione celari.
Item Quilibet potest vendere in dicto castro post octo dies Gatgium sibi impignoratum.Vide Vadium.
Ipsa dieConsuetud. Brageriaci art. 99 :(S. Augustini) Præpositus debet recipere juncum qui debetur ex consuetudine ad parandum chorum et capitulum, et eos qui debent, si non solverint ipsa die, debet compellere ad solvendum sibi Gatgium.
Item si cotarius de dictis fructibus accipiat, sive sint de vineis sive de hortis, sive de die sive de nocte, eo quia tenetur eos custodire, ut supra dictum est, puniatur, et ultra hoc in Gatgio sexaginta solidorum versus dictum dominum condemnetur.Vide in Vadium.
Terram Gavardani tradidit seu tradi fecit dicto Comiti Fuxi, eo modo quo eam tenebat pro summa pecuniæ prædicta, vel partem ipsus Gatgiuræ seu terræ.