About Report a problem

Menu

genuflexum

GENUFLEXUM
, Genuflexio. Vita S. Aicadri Gemetic. cap. 27 : Semperque quocumque finis Psalmievenerat, Genuflexum faciens, etc. Synodus Compendiensis : Diebus Dominicis et aliis præcipuis festivitatibus, sive inter Pascha et Pentecosten genuum flexio nequaquam debet fieri. Pœnitentiale Andegav. apud Morinum : Item pro uno mense, quem in pane et aqua pœnitere debet, Psalmos 1200. genuflectendo, vel sine Genuflexo 1670. Γονυκλισία in Vita S. Nili Junioris pag. 28 : Τὸ ψαλτήριον στιχῶν, καὶ ποιῶν γονυκλισίας χιλίας. Pag. 32 : Τὸ λεῖπον δὲ ἄπαν εἰς πλήρωσιν τοῦ ψαλτηρίου, καὶ πεντακοσιῶν γονυκλισιῶν μέτρον, τῶν τε μεσονυκτικῶν καὶ ὀρθρινῶν ἀνηλίσκετο ὕμνων. Vide Concil. Neocæsar. cap. 5. Plura in Glossar. med. Græcit. col. 258. sqq. et Append. col. 50.

Saved

Recent