About
Menu

gestantes

GESTANTES
, Patrini, qui baptizandos infantes brachiis gestant, et Sacerdoti baptizaturo offerunt. S. Augustinus lib. 4. contra Julianum Recole, quemadmodum in Ecclesia Christi baptismatis mysteria celebrentur, et invenies quod abrenuncient et parvuli per ora Gestantium, sicut per ora Gestantium, credunt. Idem Epist. 23 : Offeruntur quippe parvuli ad percipiendam spiritalem gratiam non tam ab eis, quorum Gestantur manibus,... quam ab universa societate Sanctorum atque fidelium. Adde Epist. 105. et Ep. 107. cap. 8. Rabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 26 : Parvulorum qui per ætatem adhuc abrenuntiare diabolo, nec credere in Deum possunt, per corda et ora Gestantium salus adimpletur. Vide Tenere.

Saved

Recent