gillonarius
Buticularius. Vide Gillo. Lex Wisigoth. lib. 2. tit. 4. § 4 :
Ut non immerito palatinis officiis liberaliter honorentur, id est, Stabulariorum, Gillonariorum, Argentariorum, Coquorum quoque præpositi.Neque hoc loco P. Pantini conjecturam probo, qui
Gillonariospuerorum fuisse præfectos contendit, quod ut ait, apud Wisigothos
gielensit lascivire, quod proprium est ejus ætatis : unde
Giel, lascivus.