harmiscara
Aut illum bannum persolvant, aut aliam Harmiscaram sustineant.
Et nostram Harmiscaram secundum modum culpæ, et ut nobis placuerit, sustineat.Adde pag. 446.
Per wadia emendaverit, quod misfactum habebat, mandaveritque mihi, se velle ad meam mercedem venire, et sustinere, qualem illi commendassem Hamiscaram, etc.
Quod si clamor ad seniores venerit, et ipsi talia non emendaverint, tunc horum seniores ipsam compositionem faciant et eadem Armiscara, quamdiu nobis placuerit, sufficere compellantur.
Et simul cum excommunicatione Ecclesiastica, nostram Harmscaram durissimam sustinebunt. Tit. 20. cap. 9 :
Et illa omnia, quæ male egerant, legaliter emendare, et talem Harmscaram... aut judicium... sustinere.Tit. 31. cap. 21 :
Quatenus per nostram Harmscaram ita castigentur, etc.Tit. 34. cap. 9 :
Ac post debitam emendationem, dignam Harmscaram a nobis dispositam sustineant.
Petens venit, ut sibi illam Haranscaram cum vadimonio, quam vobis jurejurando promisit, nostri amoris et rogatus causa dimittatis.Ita etiam scribitur in Charta Henrici Imp. apud Gretserum de Divis Bambergensibus pag. 461.
Ad emendationem vero et satisfactionem tanti sceleris(Henrici episcopi Basileensis incarcerati) comes(Phirretensis Fredericus) et cum eo ministeriales pœnam, quæ vulgo Harneschar dicitur, sustinebunt ; quam ante portam civitatis, quæ Spalon dicitur, unusquisque, prout sui sanguinis nobilitas et generis conditio et terræ consuetudo in talibus requirit, assumentes et per civitatem via publica usque ad valvas basilicæ B. Mariæ deferentes, ibi se prosternent, et ab ipsis et pro ipsis oratione effusa surgentes, et ad pedes episcopi, ubicumque locorum in civitate fuerit, semel, secundo et tertio prostrati, veniam de tanto commisso humiliter postulabunt.
SiCap. seq. :(Miles) solummodo captus et custoditus, et nullam calumniam, pœnam, vel contumeliam passus, nec longo tempore retentus, emendetur per Aliscaram, aut per hominaticum, aut per talionem, si videtur sibi esse similis. Et si major est ille, qui ceperit, quam qui captus fuerit liberet ei Militem de suo valore, qui faciat ei Aliscaram, et hominaticum, aut recipiat talionem.
Aguayt et Encalz de cavallario, et assalt de castello, emendetur per hominaticum et per Aliscaram.
Harmiscara, vel
harmscara. Vita S. Mengoldi Mart. cap. 2. n. 11. de homicida :
Hascariam, hominum emolumentum,Nec scio, an etiam voxad placitum obtulit.
Quibus ipsi juxta morem consuetum Hacherias imposuerunt pro delictis.Chron. Bertrandi Guesclini :
ExAu Prince vous rendés, ou vous aurés Gaschiere.
Hascariadenique, et
Hacheria, abbreviata videtur vox
De pœnis autem et Hacheiis dicto Roberto et coadjutoribus suis infligendis pro injuriis, quas ipsi dicto Conventui Frigidimontis intulerant, etc.Charta Philippi Regis Fr. ann. 1276. apud Loisellum in Histor. Bellovac. pag. 291 :
Nec eidem poterunt auferre membrum, sed poterunt dictum malefactorem punire gravius in denariis, vel Hachiis, tanquam si simplicem juratum percussisset.Placitum Parisiense ann. 1321. apud eumd. :
Quod dicti Major et Pares contra puncta cartæ suæ abutendo privilegiis suis certas pœnas, vulgariter nominatas Hachias, imposuerunt.Tabular. Altæripæ in Diœcesi Lingon. ann. 1331 :
Cum talliis, censivis... corveis, Achiis, et justitiis.Philipp.
Mouskesin Carolo M. de Leone PP. :
:Et si ot la langue trancie, Por soffrir plus grande Hacie.
Alibi :Là soffrirent dolireuse Hachie.
Will. de Guignevilla in Peregr. animæ :Pesme chai, mult parot grande Haschie.
Chron. Bertrandi Guesclini :Tous devez brisier et casser, Par menus tiés, et par partie En grans souspirs et grans Hasquies.
Mox :Vous en serez occis à deuil et à Hachie.
Il en sera pendus à deuil et à Hachie.
Passer les font à grant Haschées, Et par mal pas et par chaucées.
Harmiscaramputat significare pœnam, quam Germani
Armscheervocant, hoc est,
brachii forcipem aut vinculum, ex
arm, armus, brachium, et
scheer, vinculum. At non videtur
Harmiscarafuisse pœna corporalis ; sed quævis mulcta ad libitum, et pro modo culpæ inflicta, quod ex præallatis omnino patet. Proinde ad hujus vocis notionem referenda puto, quæ habet Browerus lib. 8. Annal. Trevir. pag. 473. 1. Edit. ex Cæsarii Abbatis Prumiensis Glossario, ubi ait,
scaram facere, esse
domino, honesta jubenti, servire, et nuncium ejus, mandatum, seu litteras perferre quocumque vellet:
scaram autem hanc vel pedestrem, vel navigio vel caballo fieri, unde Scararii, qui postea dicti Ministeriales, voce non minus obvia, quam incomperta.Quæ postrema Broweri sunt, nam scivit Cæsarius, qui essent
Ministeriales, de quibus suo loco.
Harmiscaram, vocis
scarahanc significationem referri debere, tametsi
Harmnotio incerta maneat, probat
Liberum Armiscaradicitur ea pœna, quæ viris militaribus irrogabatur, qua sellam supra dorsum deportare per definitum spatium jubebantur. Ita si
scara, hoc loco
deferre, seu nuntium, vel aliud quidpiam, denotat, uti vult Cæsarius Prumiensis, vox
arm, quæ
scarapræcedit, erit ea vox Germanica, quæ
armumsonat, ita ut
arm-scara, fuerit
armis, seu humeris
canemaut
sellamdeferre : nam
sellævel
canisdelatio pœna militaris fuit, et proprie
Harmiscaradicta est, ut docet laudatum Capitulare Ludovici III. quod præterea omnino firmat Innocentius III. lib. 13. Epist. 135. ubi quemdam nobilem Germanum, qui Subdiaconum male acceperat, et incarceraverat, pro satisfactione eidem præstanda, ad hujusmodi compositionem cum eodem Subdiacono devenisse ait,
ut videlicet idem nobilis honorificentiam illi, et sibi verecundiam faciendo, cum ducentis Militibus, a loco, in quo præfatum Subdiaconum captivaverat, usque ad civitatem Magdeburgensem, et per omnes conventuales Ecclesias portaret opprobrium, quod Harmiscare vulgariter appellatur. Ubi
portare opprobrium, nihil aliud est, quam
portare canemvel
sellam, ita ut hæc pœna militaris proprie
Harmiscaraappellata fuerit. Quo etiam referenda Charta ann. 1246. ex Tabulario S. Petri Carnot. quam mecum communicavit V. C. Jo. Mabillonius :
Noveritis, quod cum mors religiosi viri Joannis quondam Prioris de Hisiaco imponeretur Roberto de Villeta Militi, et Guillelmo Perier Armigero, et propter hoc essent de terra Domini Regis banniti, tandem ab hac impositione sibi facta, ad hanc pacem coram nobis devenerunt. Prædicti Milites ac Armiger facient processiones, quæ vocantur vulgariter Hachées : unam et primam a loco, in quo dicuntur maleficium perpetrasse, usque ad sepulturam prædicti Prioris, aliam in Ecclesia Rotomagensi, et alias in Ecclesiis Cathedralibus Provinciæ Rotomagensis, singulas in singulis, et unam in Parisiensi, et aliam in Ecclesia Carnotensi, aliam in Ecclesia sancti Petri Carnotensis. Alias processiones facient in diebus dominicis, vel in solennibus festivitatibus, si inciderint, nudis pedibus, induti braccis et camisiis de grossissimo sacco : et prædictus Armiger habebit in collo suo panellum suum perforatum, et caput suum emittent per foramen, et virgas deferent in manibus suis, et sic facient in singulis processionibus prædictis, quousque singulæ compleantur omnino ; et in singulis processionibus dicent sic alta voce : Nos facimus hoc pro facto, quod imponebatur nobis de morte Joannis quondam Prioris de Hisiaco, et pro bono pacis, et de singulis Ecclesiis referent litteras certificantes, quod fecerint processiones, modo, qui est expressus.Habetur insigne aliud ejusmodi processionum in mulctam et pœnam indictarum exemplum apud Maximilian. Henricum in Apologia pro Archiep. Colon. in Probat. pag. 52. 53. ex laudo, seu sententia lata in cives Colonienses ann. 1264. cujus verba hæc sunt :
Item ordinamus et pronuntiamus, ut ex prædictis triginta septem viris vadant decem et octo Leodium, et ibi moram faciant per tres Dominicas : ita quod prima Dominica apud S. Lambertum, secunda apud S. Petrum, tertia apud S. Martinum præcedant processiones nudis pedibus et capitibus, et discincti, portantes virgasMitto similem pœnam, aliis inflictam, hic descriptam : cujus exempla alia subministrat præterea Tabular. Episcopat. Ambian. ex Bulla Alexandri IV. Pap. de quodam Præposito Ambianensi, qui Clericos suspenderat :in collis suis, et ibidem veniam quærant prostrati super terram. Quarta Dominica vadant Tungrim, quinta Trajectum, sexta Aquisgranum, et ibi præcedant processiones in majoribus Conventualibus Ecclesiis, eo modo, quo superius est expressum.
Sacco indutus, nudis pedibus, discooperto capite, furcas super humeros suos et laqueum suspensorum circa collum suum, qui in ipsis furcis pendebat, quinque diebus per Civitatem Ambianensem ac etiam per omnes Cathedrales Ecclesias Remensis Ecclesiæ deportavit.Charta alia ann. 1322. ex eod. Tabul. fol. 175. continente sententiam, latam ab ipso Episcopo Ambianensi in Joannem de Pinconio Militem Dom.
de Saintuin:
Dicimus et pronunciamus, quod dictus Dominus Joannes sub pœnis prædictis, existens in pura tunica, sine fraude, non accinctus corrigia, sine caputio, in caligis sine sotularibus, faciet et facere tenebitur unam solemnem processionem circa claustrum Ecclesiæ Ambian. ubi morantur Canonici, in proximo futuro festo S. Fusciani, una cum Canonicis, clero et populo, tenens dictus Miles in manu unum cereum ponderis 2. libr. etc.Huc etiam pertinet Epistola, ut videtur, Petri Abbat. Cisterc. ex Cod. Victorino, ubi de quodam Petro magnate Albigensi :
Interim vero singulis diebus Dominicis Ecclesias Tolosanæ Urbis nudus et discalciatus cum disciplinalibus virgis jussus est circuire, etc.Vide Regest. Temporalitat. ex Camera Comput. Paris. fol. 33. v°. A Græcis Byzantinis infligi solitam hanc pœnam videtur innuere Continuator Theophanis lib. 4. cap. 10. et ex eo Scylitzes pag. 539. Hæ porro præcessiones in pœnam indictæ prohibentur in Statutis Synodalibus Nicolai Episcopi Andegav. ann. 1271. cap. 2.
Harmiscaræ, seu
Hacheæ, ut ibi vocantur,
Processionumvocabulo donarentur, id causæ est, quod eæ criminum emendationes, reis in mulctam impositæ, ab eis, solenni indicta processione Ecclesiastica, peragerentur : cujus moris aliud lubet exemplum proferre, ex Charta ann. 1296. ex Hist. MS. Remensi Joannis Rogerii, ubi de præposito Remensi, qui Canonicum Remensem male acceperat :
Item dictus Petrus. V. Canem ferre, Sellam ferre.le Gouverneur chorum Remensem euntem processionaliter sequatur in camisia et brachis, capite, pedibus, et tibiis denudatis, Remis, in duabus processsionibus solennibus, quæ infra annum Remense Capitulum indixerit eidem. Et insuper idem Petrusle Gouverneur sequetur choros trium Cathedralium suffraganearum Ecclesiæ Remensis euntes processionaliter in qualibet Ecclesia quemlibet ejus chorum una vice tantum, si ubi et quando Remense Capitulum prædicto Petrole Gouverneur infra annum prædictum duxerit indicendum, etc
Olimparlam. Paris. :
Homines in bracis et camisiis, et mulieres in tunicis achevelatis, nudis pedibus et capitibus, et in introitu ecclesiæ dictæ abbatiæ inclinabunt se ad terram, et ibunt flexis genibus et cubitis usque ad altare, etc.
Si aliquem in aliquo prædictorum festorum, vel die Sabbati post vesperas viderint vel sciverint relatu fide dignorum opera ruralia facere ; si divites sint, solvant quinque solidos ad luminare suæ Ecclesiæ ; si pauper, quinque dies Dominicos sequatur processionem in camisia et femoralibus, habens super collum instrumentum cum quo operabatur.Vide Festum 1.