horgrift
Si quis propter libidinem liberæ manum injecerit, aut virgini seu uxori alterius, quod Bajwari Horgrift vocant, cum 6. sol. componat.Ubi Lindenbrogius :
grifte,tactio. Nec Angli secus, ait Spelmannus. At hic non de meretrice agitur ; sed de virgine, aut alterius uxore. Proinde existimarem potius standum Editioni Heroldi, quæ
Horichriftpræfert, ut sit tactus cum vi, pulsatione, offensa. Est enim
Hort, pulsatio, unde
Horten, pulsare, allidere, et
Grift, tactus. Lectiones alias profert Baluzius ex Codd. MSS.
Hurgrift, vel, ut legendum censet
Horgriffde tactu meretricio, non violento, injurioso tamen et puniendo, interpretandum existimat : quam compositam docet ex
Hur, meretrix, et
Griff, contactus.