iacere
Præter Jacere nostrum, et exercitum et equitationem.Alia ejusdem Regis et anni, in Tabul. S. Dionysii :
Talliam de annona, quæ dicitur mestiva, avenam, quam accipiebat ab unoquoque hospite, porcos seu frescingias, anseres, et gallinas, Jacere, et procurari, sive ipse, sive sui,.... corveias, etc.Occurrit ibi rursum. Pactum inter Monachos S. Dionysii et Advocatum de Solemniaco ann. 1233 :
Recognosco quod nec ego, aut hæredes mei possumus Jacere vel manere, vel aliquid capere in domo S. Dionysii apud Solemniacum.Guigo II. Prior Cartusiæ in Statutis ejusd. Ord. cap. 36. § 4 :
In superiori autem domo non nisi religiosi hospites Jacere consueverunt.Ita usurpant Statuta antiqua ejusdem Ordin. cap. 8. § 42. cap. 9. § 28. Itinerarium Petri de Columbaria Cardinalis tom. 1. Bibl. Labbei pag. 354. etc.
Qui bona despiciunt, de justis projicientur. Qui latriam Jaciunt, cum dæmonibus patientur.
Anno salutis 1405. rei frumentariæ inopia Nicolaus Estensis relicto Franscisco Patavino, cum quo fœdus Jecerat, etc.
Icerat.
Item dixit... quod ipsa quæ loquitur, in dicta domo Jacebat de partu, etc.Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 134 :
Quæ quidem Margareta tunc de puero Jacens et propter hoc se balneabat, etc.Vide supra Gesina 1. et infra Jassina.