About

Menu

iacqueta

IACQUETA
, Species vestis monasticæ. Imo et Toga quævis ad usum quoque laicorum. Vide supra Fluetum et infra Jaqueta. Statutum Cisterc. ann. 1519. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1642 : Quia generale Capitulum graviter ferens deformitates et dissolutiones vestium ante et retro fissarum, more secularium manicas latas habentium, Jacquetarum fronsatarum, stramentorum lectorum, et camisiarum de canapo, etc. Hodie Jacquette appellamus togam, qua utuntur pueri, usque dum feminalibus induantur, atque etiam sagulum sine manicis ad usum rusticorum.

Saved

Recent