imblocatus
Imbloccaredicebant nostrates Belgæ, quibus
bloc, est tumulus quidam altior. Lambertus Ardensis pag. 173. de Arnoldo Ardeæ Domino, in excommunicatione defuncto :
Dominum Arnoldum juvenem extra atrium ad cellam suam apud Bramas adduxerunt, et eum ita Imblocatum extra parietes capellæ suæ, eo quod ibi non esset atrium adhuc benedictum, neque cimiterium, quam propius potuerunt, collocaverunt.Idem scriptor pag. 177 :
Primus igitur Ardeæ Prior Caradocus ad consilium Abbatis sui Theodorici, et R. Patri et D. Morinensis Ecclesiæ Episcopo Mitoni, primo super excessu, quo Ardensis quondam D. Arnoldus... ei obligatus tenebatur, pro quo et Imblocatus sine honore fuerat super terram, omnino satisfaciens, eumdem Arnoldum a Bramis apud Ardeam transtulit, et... honorifice sepelivit.Ejusce moris observo præterea vestigium apud Nicephorum Gregoram lib. 5. histor. pag. 58. 1. Edit. et Rudolphum Monachum in Vita S. Liobæ Abbatissæ cap. 3. et 4. ex Edit. Mabillonii.
blocBelgæ vocant, immitterentur. Certe moris istius, etc.
Bloc, vocem Gallicam, hoc loco pro trunco usurpari, quomodo etiamnum Picardi vocant : quippe qui excommunicati moriebantur, cum humo mandari vetarentur, in truncum arboris cavum immittebantur. Moris istius argumentum profert Charta Imberti Parisiensis Episcopi apud Jac. Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 557. de quodam Milite :
Morte præventus, exitu miserabili anathematizatus vitam finivit : cujus corpus insepultum atque in concavo trunco repostum, cum per tres menses animalibus et feris esset expositum, conjux ejusque parentes miseratione moti, Odonem Decanum cæterosque Canonicos adierunt, ut terræ commendare liceret, per omnia satisfaciendo, quicquid forisfecerat, sese emendaturos promiserunt.
Excommunicatorumcorpora humari vetitum, a primis Christianismi sæculis palam est. Exstat apud Hemereum in Augusta Viromand. pag. 106. vetus formula excommunicationis præclara, in qua hæc habentur :
Sint cadavera eorum in escam volatilibus cœli, et bestiis terræ, et non sint, qui sepeliant eos.In Charta Herivæi Archiep. Rem. in Concilio Remensi ann. 900 :
Sepultura asini sepeliantur, et in sterquilinium super faciem terræ sint, ut sint in exemplum opprobrii et maledictionis præsentibus generationibus, et futuris.In alia, quæ descripta legitur in Spicil. Acher. tom. 12. pag. 142 :
Anathematis vinculo innodatus, a liminibus sanctæ Dei Ecclesiæ alienus efficiatur, et a consortio Christianorum privetur, ejusque corpus exanime asinorum accipiat sepulturam, et ipse æternarum flammarum incendiis miserabiliter torqueatur.Denique in Epistola Urbani II. ann. 1091. ad Hugonem Episcop. Gratianopol. in Tabulario ejusdem Ecclesiæ :
Porro sanctorum Canonum decreta ubique inviolabiliter conservari cupientes, constituimus atque censemus, ut interdictos a nobis, aut excommunicatosin communionem recipere, aut mortuos sepulturæ tradere nemo præsumat.
super terramper vicos et plateas testantur Acta Concilii V. Tricassini ann. 878. can. 3. 7. Innocentius III. lib. 15. Epist. 129. Ejusdem Acta pag. 34. Rogerus Hoved. pag. 769. 773. 801. 810. et Ordericus Vitalis lib. 13. pag. 908. etc.
Sant-Erinicap. 15. extremo. Vix est enim, ut quæ in hanc sententiam conferri possunt, capiat Glossarium.