inpleo
-
…eius velut brachia excurrunt media flexu modico sinum faciunt lunae maxime similem, cum eminent cornua nondum totum orbem sidere inplente. Cercetae et Mossyni et Chalybes a laeva sunt et ab altera parte Leucosyri et Amazonum campi et illos ,…
Curtius Rufus, Quintus, Historiae Alexandri Magni
-
…cyathi. Enchrista autem Graeci uocant liquida, quae inlinuntur. Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter neruos, paribus portionibus inter se mixtis buturi, medullae uitulinae, sebi uitulini, adipis anserinae…
Celsus, De Medicina
-
…abortu perimit, non item asini equus. feminas a partu optime septimo die inpleri observatum, mares fatigatos melius inplere. quae non prius, quam dentes quos pullinos appellant iaciat, conceperit, sterilis intellegitur et quae non primo…
Pliny the Elder, Natural History
-
…sit propositi nostri summa quod sentimus loquamur, quod loquimur sentiamus ; concordet sermo cum vita. Ille promissum suum inplevit, qui, et cum videas illum et cum audias, idem est. Videbimus, qualis sit, quantus…
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales
-
…corripuisse manu, pulchra in ludibria vasto ore inhians aurique legens fragmenta caduci inter harenarum cumulos. nec sufficit amplos inplevisse sinus ; iuvat infercire cruminis turpe lucrum et gravidos furtis distendere fiscos, quos laeva celante tegit laterisque sinistri velat…
Prudentius, Psychomachia
-
…referat nati testatos orbe labores, cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus inpleratque uterum generoso semine, cum sic incipit Alcmene Faveant tibi numina saltem conripiantque moras, tum cum matura vocabis praepositam…
Ovid, Metamorphoses
-
…linamentum inponendum ; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est ; ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foueri. Ac…
Celsus, De Medicina
-
…hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione. Ideo magi, qui forte Athenis erant, inmolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae…
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales
-
…haud procul castris ipsos abesse cognoscerent, cos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa, is quibuscumque aqua portari posset, аc suis opem ferre. Sed qui intemperantius…
Curtius Rufus, Quintus, Historiae Alexandri Magni
-
…aditus ad sarciendum. primi fere tres versus inanes struuntur, ne promptum sit quod invitet furantem ; novissimi maxime inplentur melle. ideo aversa alvo favi eximuntur. gerulae secundos flatus captant. si cooriatur procella, adprehensi pondusculo lapilli…
Pliny the Elder, Natural History