About
Menu

inrationis

INRATIONIS
. Formulæ Andegav. n. 52. apud Mabill. in Supplemento Diplomaticæ pag. 86. et tom. 4. Analect. pag. 265 : Unde ante hos dies Inrationis fuerunt pro vinia sua in loco qui dicitur illo. Charta Chlodovei III. Franc. Regis ann. 693. apud Felibian. Hist. San-Dionys. pag. xiv : Dum exinde in nostri vel supra scriptis viris præsentia Inrationis adstabat. Utrobique legendum divisis vocibus in rationes pro inrationis, ut patet ex similibus formulis relatis in voce Ratio : ubi docetur, his verbis In rationes esse, venire, etc. idem significari quod Juri stare.

Saved

Recent