About Report a problem

Menu

iornale

IORNALE
,
Jornalis
, Gallis, Journel, Quantum uno die par boum arare potest : Jugerum, arpennis, acra. Vetus Charta ex Tabulario S. Benigni : Hoc est, Jornales duos, quia ipsi Jornales latus ad latus habent terminationes de uno latus et uno fronte, etc. Alia ann. 884. apud Perardum pag. 53 : Similiter dono Jornales de terra arabili, etc. Adde pag. 161. Chiffletium in Trenorchio pag. 213. etc. De vineis etiam dicuntur Jornales, ut in Præcepto Ludovici Imp. ann. 831. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 85. Sic hodie Aquitani fere omnes, vineas per jornales dividunt, non agros. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 951.
Jurnale
,
Jurnalis
. Donationes Salisburg. cap. 12 : Severinus quidem dedit Jurnales sex. Male infra Virnales, pro Jurnales. Occurrit passim in Chartis S. Galli apud Goldastum tom. 2. Antiq. Alam. Ch. 20. 29. 60. et 69. apud Joach. Vadian. lib. 2. de Monaster. German. pag. 86. Hubertum Thomam Leod. in Orig. Palatin. pag. 34. in Antiq. Fuldensib. lib. 1. Ch. 64. etc. In Tabulario Fossatensi hæc legimus : Sciendum est, quod tria Jornalia faciunt apud nos duo arpenta terræ tantum. Jurnalia, in Charta ann. 765. apud D. Calmetum tom. 1. Hist. Lotharing. col. 281. et in Charta ann. 1140. apud Miræum tom. 2. pag. 821. etc.
Journale
, in Chronico Bonæ Spei pag. 327. et in Tabulario S. Petri de Rilleio : Jornalis, in Charta ann. 1168. inter Acta SS. Julii tom. 4. pag. 447.
Jornellis
, Eadem notione. Litteræ Johannæ Reginæ Castellæ ann. 1257. Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1653 : Omnia nemora... quæ ascendunt... ad quindecim centum Jornelles nemorum vel circa.
Jornellus
. Charta ann. 1275. e Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1513 : Cum uno Jornello terræ sito, etc. Chartular. S. Martini Pontisar. : Pecia terræ arabilis sex Jornellos continens. Adde Chronicon Andrense tom. 9. Spicil. Acher. pag. 502.
Jorneus
, in eodem S. Vandreg. Chartul. tom. 2. pag. 2061.
Jornetum
. Charta ann. 1220. apud Duchesnium in Probat. lib. 3. Hist. Bethun. pag. 110 : Super duabus carrugiis terræ cccxx. dietas quæ Jorneta dicuntur continentibus, etc.
Jornel, in Testam. Helvid. uxoris Joan. dom. de Insula ann. 1274. ex Chartul. Vallis N. D. : Je en lais Jornel et demi à l'église... por mon servige faire le jour de mon eniversaire. Boerius in Decis. 50. art. 5 : Quando dictum est in venditione aut donatione rem esse 20. modiorum aut brassiarum, seu perticarum, quibus uluntur Vascones : aut esse 20. acrarum, quæ est mensura terræ qua utuntur Anglici, Normanni, ut dicit Gloss. in C. ad audientiam in verb. acras de Eccles. ædif. sicut nos (Occitani) dicimus in vulgari nostro, ut ibi ait Hostiens. in Lec. 20. Jornalia terræ : tantum enim valere acra apud Anglicos, quantum Jornale apud nos, et quantum arpentum apud Gallicos, et quantum bubulcata vel tabulata apud Italos aut Lombardos. Vide infra Jugata.
IORNALE
, Opus unius diei, Corvatæ species, quam ab hominibus suis exigebant domini. Leges Simonis Comitis Monfortensis, apud Gallandium : Secundum antiquam consuetudinem terrarum et villarum, recipient domini ab hominibus suis Jornalia, in operibus suis, et secundum consuetudinem dent eis ad comedendum. Charta ann. 964. Marcæ Hispan. col. 884 : Jornals novem ad ipsas vineas, et Jornals duos ad messes colligendas, et Jornals duos ad ipsa era, et sic faciant per cuncta tempora homines qui habitaverint in villis istis ad ipsam domum (Monasterium S. Saturnini.) Saisimentum Comitatus Tolosæ apud La Faille in Probat. 1. tom. Annal. Tolos. pag. 16 : Rex habet ex consuetudine in dicta villa de quolibet foco habente par boum aratorum duo Jornalia in terminis villæ, salvo victu bubulci ad ipsas dietas, et de bestiis carregii duo Jornalia, etc. Pluries recurrit ibi et pag. 17. Franchesiæ concessæ habitatoribus Belli-visus ann. 1256. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 59 : Item retinemus in quolibet foco castri et burgi, exceptis nobilibus, tria Jornalia hominum, unum in Adventu Domini, duo in Quadragesima annuatim, a quibus Jornalibus mulier excusatur. Adde Litteras ann. 1358. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 280. Statuta Massil. lib. 1. cap. 34. § 2. etc. Occurrit passim. Vide infra Jornalere et Jornalerius.
Jornale
. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1311. ex 47. Regesto Tabularii Regii n. 114. ad Pontium de Homelaton Militem Judicem majorem Senescalliæ Tolosanæ et Albiensis : Item corregea seu Jornalia boum æstimata valere 26. solid. item Jornalia sammeriorum 21. solid. item Jornalia brasseriorum 18. sol. 8. den. Turon.
Jornale
, Quantum unum bastitorium potest terere per diem, scil. corticis quernei ad corium inficiendum, in Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 98. col. 2.
IORNALE
, Diurnus labor et merces pro labore diurno, Gall. Journée. Form. MSS. ex Cod. reg. 7657. fol. 29. v°. : Cum dictus talis... ipsum delatum conduxisset ad reclaudendum in quadam vinea sua, ipseque delatus habuisset ab eodem totam pecuniam, seu pretium unius Jornalis, etc. Stat. Massil. lib. 1. cap. 34. art. 2 : Et si contigeret quod prædicti tres magistri lapidum, vel aliquis ex eis amitteret suum Jornale, ratione sui officii ; quod illi, qui haberent contrastum inter se, debeant ei ressarcire. Hinc Jornoier, nude, pro Laborare, Diurno operi vacare, apud Bellom. MS. cap. 2 : Et si pour li grever, il le voise ajournant ès jours que il doive Jornoier et faire son labour. Vide infra Jornata 3.
IORNALE
, Liber ecclesiasticus, cujus usus quotidianus est, quem Diurnal vulgo appellamus, alias Journal et Journet. Invent. S. Capel. Paris. ann. 1340. in Reg. I. Chartoph. reg. ch. 8 : Unum Jornale parvum portativum cum suo repositorio. Breviarium habet aliud Invent. ann. 1335. Iterum aliud ann. 1363. ex Bibl. reg. : Item... unum Jornale parvum et pulcrum cum suo repositorio, quod nunc defficit. Quæ in Invent. Gall. ibid. sic redduntur : Un petit Journal très bel à tout un estuy, lequel deffaut à présent. Invent. eccl. Camerac. ann. 1371. ex Tabul. ejusd. : Item un Journet en petit volume. Vide Jornarium 2.

Saved

Recent