About
Menu

irescales

IRESCALES
, f. pro Inescales vel Inescabiles, quasi qui in esca saturari non possint, Insatiabiles. Hoc epitheto donantur Normanni in veteri Collectione MS. miracul. S. Martialis Lemovic. ex ejusd. Eccl. Archivo : de qua Bosquetus part. 2. Hist. Eccl. Gall. pag. 55 : Per Aquitaniam procella irruit barbarica, etc. Aquilonales quoque gentilitatis errore ebrii debacchantes supra Norici, Danamarchii, cum Irescalibus Normannis, cuncta miserabiliter vexabant.
Nihil emendandum puto, atque Irescales interpretor, Ad iram faciles et proniores. Vide supra Irascibilis.

Saved

Recent