leti
arva jacentiaet prædia, in Gallia,
Francis, Letis, populisque aliis barbaris excolenda data, unde eruebantur postmodum militum cohortes, quæ ab locorum, in quibus domicilia sua fixerant, denominatione
Letorumnomenclatura. Ita passim in Notitia Imperii,
Letos Batavos, Contraginenses, Nemetacenses, Francos, Suevos, Lingonenses, Nervios, Teutonicianos, Lagenses, observare est. Quod vero maxime in Galliis habitarent, Gens Gallica,
Letaviamdictam auctor est Camdenus, quod in ea potissimum consederint : qua quidem
Letaviæappellatione utitur Scriptor Vitæ S. Gildæ Sapientis n. 16. quæ in Lexico Cambro-Britannico
Llydawnuncupari dicitur. Ejusmodi
Letorumpræterea mentio est in l. 10. et 12. Cod. Th. de Veteranis (7, 20.), et l. 12. de Erogat. milit. ann. (7, 4.) et apud Ammianum Marcellinum lib. 16. et 20. De iis vero copiose egere Henricus Valesius ad eumdem Ammianum, et Jacobus Gothofredus ad d. l. 12. de Veteranis. Porro agri iis in Gallia et alibi assignati.
Dubostom. 1. Hist. crit. 2œ. edit. pag. 94.
Vicende della proprieta in Italiapag. 48. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 307.
Letiobnoxii erant servitio militari : unde haud insulse opinantur viri doctissimi feudorum inde apud nos fluxisse originem, vel certe servitii militaris, ita ut cum obnoxiæ quodammodo essent conditionis ob id oneris, pro servis et conditionalibus habiti deinceps fuerint, dictique sint agri omnes iis adstricti servitiis
liti, ac
litales, et
mansi lidiales. Nam
litosappellarunt nostri, quosvis
conditionibusobnoxios, sed maxime militaribus servitiis, quod etiam observavimus in Dissert. 17. ad Joinvillam, indeque omnimodum servitium seu obsequium militare,
ligiumappellatum, utpote agrorum istorum possessoribus nude et immediate a dominis suis pendentibus, iisque ratione servitii militaris prorsus obnoxiis. Vide Ligius.
Lætisdenique videtur deducta vox Theutonica
Laet, et
Laeten, pro Colono seu conductore fundi, vel iis quos, inquit Miræus in Diplomatib. Belgicis pag. 548.
Hospitesvulgo vocamus, qui scilicet dominicis obsequiis obnoxii sunt, uti in hac voce docuimus.
Laet, ut ait Kilianus, Colonus dicitur, cui ager colendus permittitur, qui fundum villamque conducit. Vide in Litus.