leudes
Lieden, luden, luydenet
leute, homines dicuntur. Vide
Bouquettom. 1. Jur. publ. Franc. pag. 94. et seqq. cui
Leudesii sunt, qui ad stipendia principis vel alicujus ex proceribus militabant, atque adeo nec inter vassallos, nec inter subditos accensendi. Ipsum consule et vide an tanti sint, quæ ab ipso proferuntur argumenta, ut a doctiorum virorum hactenus recepta opinione discedas.
Inter Leudes quicunque nec Regiis beneficiis aliquid fuerit consecutus.Occurrit passim in Addit. 1. ad Leg. Burgund. tit. 1. § 2. apud Gregor. Turon. lib. 2. Hist. cap. 42. lib. 3. cap. 23. lib. 8. cap. 9. lib. 9. cap. 20. Fredegar. in Chron. cap. 1. 27. 41. 42. 46. 53. 54. 56. 58. 61. 87. 109. in Chronic. Francor. Moissiacensi ann. 641. Chron. Besuensi, etc.
Leudesdicuntur vassalli nobiliores, cujusmodi sunt Barones. Lex Longob. lib. 2. tit. 22. § 1.
De omnibus debitis solvendis, sicut antiquitus fuit consuetudo, per 12. denarios solidi solvantur per totam Legem Salicam : excepto, si Leudes, id est, si Saxo aut Friso Salicum occiderit, per 60. denarios solidus solvatur.Nam
Salicinobilissimi Francorum dicuntur Ottoni Frisingensi.
Vivat Rex, qui tales habet Leodos.
Rex Pepinus... Comites suos scaritos, et Leudos suos ad perquirendum Waifarium transmisit.Adde Aimoinum lib. 3. cap. 81. 92. lib. 4. cap. 8. 15. Chronicon S. Benigni pag. 387. Chartas Pipini Regis apud Doubletum pag. 695. 701. Dagoberti apud Miræum lib. 2. Diplom. Belgic. etc.
Manu id propria cum Luidis nostris subter firmavimus.Vide Vignerium in tract. de Minori Britannia pag. 159. 160.