licera
del Pinotom. 2. Concil. Hisp. pag. 168. col. 1. :
Si quis... homo contra hunc factum insurgere voluerit, si quis super viam facere tam Regia potestas quam Pontificum majestas, simulque populorum diversitas, nec vocem enim habeant nec licentia, et fronte propriis careat Liceris, non videant quæ bona sunt in cœlestem Hierusalem. Fronte propriis careat Licerisidem esse puto quod Frons propriis privetur luminibus seu oculis ; sed quid
Liceraproprie significet, aut unde oriatur, non satis percipio. An pro
Lucernascriptum, aut pro
Visera, Hisp. Cassidæ conspicilium, quo barbarus scriptor oculos seu videndi facultatem vel actum exprimere voluerit, ut vocem
Visierequandoque Galli etiamnum usurpant in jocoso atque familiari colloquio.