About

Menu

lidorium

LIDORIUM
. Monachus Altisiod. ann. 1091 : Reperta sunt in ipsis Ecclesiæ fundamentis sepulcra plena sarcophagis et loculis saxeis, plumbeis, gypseis, sectisque ac complanatis Lidoriis, quæ omnia erant plena corporibus. Idem videtur quod Leviga, de quo voce supra, seu Lævigatorium.
Lidorium laterem hic significat, ut in Chronico S. Petri Vivi ad annum 1068. apud Acherium tom. 2. Spicil. pag. 746 : Inventum est quoque in quodam Lidorio hoc scriptum : Hic positus est Tetulfus ante sepulchra Martyrum fabricator hujus Ecclesiæ. Laurentius in Amalthea : Lidoron, Later longitudine sesquipedalis, latitudine pedis.

Saved

Recent