About Report a problem

Menu

liduwagi

LIDUWAGI
. Lex Frision. tit. 22. § 35 : Si quilibet digitus ex 4. longioribus in superioris articuli junctura ita percussus fuerit, ut humor ex vulnere decurrat, quod Liduwagi dicunt, 2. sol. componat. Additio Sapientum ad eamdem Legem cap. 3. § 32 : Si quis in junctura membrum cujuslibet ita percusserit, ut humor ex vulnere decurrat, quem Lidwagi dicunt, ter 4. sol. componat. Ubi Sibrandus a Sicama legendum censet Lidwater, ichor, serum sanguinis, et humor aquosus ex nervosis articulorum partibus læsis emanans. Est autem Germannis Lidt, membrum vel articulus, Water, aqua humor.
Nihil necessarium est, ut emendetur Lidwater, cum rectum esse possit Lidwagi a Teutonico Wage vel Woge, fluctus. Vide Martinium et Schilterum in Lexicis suis.

Saved

Recent