literator
primus informator literarum, Tertulliano lib. de Pall. Ugutio et ex eo Jo. de Janua :
Literatores, non
Literatosvocant. Catullus :
Ars autem nonMunus dat tibi Sylla Litterator.
Grammatica, sed
Litteratura, etc. Apuleius :
Prima cratera Literatoris, ruditatem eximit ; secunda Grammatici, doctrina instruit ; tertia Rhetoris, eloquentia armat.S. Augustinus Ep. 56 :
Nomen Anaxagoræ propter literatam vetustatem omnes, ut militariter loquar, Literatores libenter sufflant.Rufinus Antiochenus, qui de
Metrisscripsit,
clarissimus literatordicitur in libri titulo. Capitolinus in Antonino Philosopho :
Usus est magistris ad prima elementa Euphormione Literatore.Lampridius in Commodo :
Habuit Literatorem Græcum Onesicritum.
Tum literator creditus Ludo, Faliscum liberos Causatus in campi patens, Extraque muri ducere, Spaciando paulatim trahit Hostilis ad valli latus.
literatoremvocat, id est, Grammaticum. Joan. Sarisber. Epist. 155 :
Miraris fortasse cum populo, et cum amicis doles, quod pacem quæ mihi a serenissimo Rege Angliæ oblata dicitur esse, non recepi, præsertim cum Literatores et meliores viri non modo admiserint, sed aviditate rapuerint eam.Ubi
Literatores, sunt non modo disciplinis et literis imbuti, sed viri prudentes.