literatus
de la murein Hist. Ecclesiast. Lugdun. pag. 321 :
Statuimus ut Ecclesia sit Conventualis, habens Priorissam cum Conventu aliarum decem et novem Monialium, quarum duodecim sint Literatæ, et septem Conversæ, etc.Id est, quæ sciant
literas, seu legere.
Literatiin monasteriis, laicis fratribus seu
conversisopponuntur. Charta ann. 1220. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 445 :
Diaconi vero et cæteri quilibet in monasterio Litterati unum psalterium ; conversi vero et alii laici confratres monasterii 150. vicibus orationem Dominicam decantabunt.Occurrit, præterea in vita S. Berth. tom. 6. Jul. pag. 479. col. 1.
Clericis, usurpat Gregorius X. PP. in Epist. ad Philippum Regem Francorum ann. 1273. apud Petrum Mariam Campum in Histor. Eccles. Placentinæ part. 2. pag. 424 :
Quod nonnulli Literati terræ tuæ habitu et tonsura relictis, publice ducunt uxores, etc.
Listatus.
Damus... quinque pallas et sex sabanas, duas Literatas et quatuor sine serico.
Yepezin Chronico Ord. S. Benedicti tom. 5 :
Cum plumatos paleos et Græciscos, et suas sabanas Literatas, et sateles alfanegues.Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 320 :
Casula... de sameto purpureo, aliquantum sanguineo, cum pectorali Literato.Vide Lista et Litifatus.