literatura
Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, Literatura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes, sed mox percipiendis locum parat, etc.Quintilianus lib. 2. cap. 1 :
Grammatice, quam in Latinum trasferentes Literaturam vocaverunt.S. Augustinus de Ordine lib. 2. cap. 12 :
Poterat jam perfecta esse Grammatica, sed quia ipso nomine profiteri se literos clamat, unde etiam Latine Literatura dicitur, factum est ut quidquid dignum memoria literis mandaretur, ad eam necessario pertineret.Idem lib. 1. contra Cresconium cap. 14 :
Grammaticam Literaturam Latine viri utriusque linguæ doctissimi appellaverunt.Ita usurpant Cicero, Quintilianus, et alii, quibus addo Martianum Capellam lib. 3.
dicor in Græcia, quod
linea, et
literæ nuncupentur, mihique sit attributum literarum formas propriis ductibus lineare. Hincque mihi Romulus Literaturæ nomen adscripsit, quamvis infantem me literationem voluerit nuncupare. Sic apud Græcos
primitus vocabar. Vide Quintilianum lib. 2. cap. 15. et supra Literator.
LiteratureGrammaticam artem non significat, sed eruditionem ; hinc in Historia critica Reipublicæ Litterariæ carpitur Ferrandus, quod tom. 2. Observationum in Religionem Christianam pag. 256. Latinam vocem
Literaturamper Gallicam
Literaturereddidisset, non per
Grammaire: quo circa hic obiter observabo
Litteraturævocabulo haud ita Grammaticam significari, ut nunquam eruditionem indicet, ut patet ex hoc Ciceronis loco, ubi de Cæsare :
Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, Literatura, cogitatio, diligentia.
Letreurealias, pro
Littérature, scientia, eruditio. Prolog. ad Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 152 :
Pour ce que sa LetreureEadem Chron. lib. 5. cap. 12. ibid. pag. 290 :et la simplece de son engin ne souffist pas à traitier d'œuvre de si haute estoire, etc.
Et pour ce queUbi Aimoin. lib. 4. cap. 22 :(Eracles) estoit grans clers et de parfonde Letreure, etc.
Cum litteris abunde esset instructus, etc.
Quid tam simile quam solidus solido est ? Etiam hic distantia quæritur in auro, vultus, ætas, et color, nobilitas, Literatura, patria, gravitas usque ad scriptulos : quæritur in auro plus quam in homine.
Apocha, Papiæ.
Litura. Testamentum Abbonis Patricii pro fundatione Abbatiæ Novaliensis :
Et si qua karaxatura aut Literatura in hac pagina testamenti mei repertæ fuerint, nos eas fieri rogavimus, etc.